El Museu d'Història és al carrer de la Força, una mica abans d'arribar a les escales de la catedral.
Sunt et aliae urbes, quae non adeo uetustam habuere originem, fuere tamen ante tempora Herculis et quoniam Isidorus atque Toletanus nullam in Hispània urbem nominant nisi ab Herculis aduentu pemecessarium nobis uisum est antiquitatem recensentes illas illarumque auctores in medium producere. Inter has igitur quae ad recentiora tempora ante Herculis aduentum pertinent primum urbem nostram Gerundam connumerabo. Hanc etenim urbem condidit Geryon, Chrysauri filius, Hispaniae rex, quem idem Hercules interfecit. Et dicitur Gerunda a Geryone et Vnda flumine, quod per urbis medium fluit. Certum est enim quod urbes siue ab auctoribus siue a fluminibus inundantibus nòmina receperunt, unde a Belo Babilonia, a Nino Niniue, a Romulo Roma, a Constantino Constantinopolis et plurimae orbis urbes.
Joan Margarit, De urbibus Hispaniae ante Herculis aduentum
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada